I
1
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur,
quod in exiguum aeui gignimur, quod haec tam uelociter,
tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut
exceptis admodum paucis ceteros in ipso uitae apparatu uita
destituat. Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum
et imprudens uulgus ingemuit; clarorum quoque uirorum hic
affectus querellas euocauit. Inde illa maximi medicorum
exclamatio est: "uitam breuem esse, longam artem". 2
Inde Aristotelis cum rerum natura exigentis, minime conueniens
sapienti uiro lis: "aetatis illam animalibus tantum indulsisse,
ut quina aut dena saecula educerent, homini in tam multa
ac magna genito tanto citeriorem terminum stare." 3 Non
exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus. Satis longa
uita et in maximarum rerum consummationem large data est,
si tota bene collocaretur; sed ubi per luxum ac neglegentiam
diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur, ultima demum necessitate
cogente, quam ire non intelleximus transisse sentimus. 4
Ita est: non accipimus breuem uitam sed fecimus, nec inopes
eius sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi
ad malum dominum peruenerunt, momento dissipantur, at quamuis
modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt: ita
aetas nostra bene disponenti multum patet.
II
1
Quid de rerum natura querimur? Illa se benigne gessit: uita,
si uti scias, longa est. Alium insatiabilis tenet auaritia;
alium in superuacuis laboribus operosa sedulitas; alius
uino madet, alius inertia torpet; alium defetigat ex alienis
iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps
cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit;
quosdam torquet cupido militiae numquam non aut alienis
periculis intentos aut suis anxios; sunt quos ingratus superiorum
cultus uoluntaria seruitute consumat; 2 multos aut
affectatio alienae formae aut suae cura detinuit; plerosque
nihil certum sequentis uaga et inconstans et sibi displicens
leuitas per noua consilia iactauit; quibusdam nihil quo
cursum derigant placet, sed marcentis oscitantisque fata
deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi
dictum est uerum esse non dubitem: "Exigua pars est uitae
qua uiuimus." Ceterum quidem omne spatium non uita sed tempus
est. 3 Urgent et circumstant uitia undique nec resurgere
aut in dispectum ueri attollere oculos sinunt. Et immersos
et in cupiditatem infixos premunt, numquam illis recurrere
ad se licet. Si quando aliqua fortuito quies contigit, uelut
profundo mari, in quo post uentum quoque uolutatio est,
fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium
stat. 4 De istis me putas dicere, quorum in confesso
mala sunt? Aspice illos ad quorum felicitatem concurritur:
bonis suis effocantur. Quam multis diuitiae graues sunt!
Quam multorum eloquentia et cotidiana ostentandi ingenii
sollicitatio sanguinem educit! Quam multi continuis uoluptatibus
pallent! Quam multis nihil liberi relinquit circumfusus
clientium populus! Omnis denique istos ab infimis usque
ad summos pererra: hic aduocat, hic adest, ille periclitatur,
ille defendit, ille iudicat, nemo se sibi uindicat, alius
in alium consumitur. Interroga de istis quorum nomina ediscuntur,
his illos dinosci uidebis notis: ille illius cultor est,
hic illius; suus nemo est. 5 Deinde dementissima
quorundam indignatio est: queruntur de superiorum fastidio,
quod ipsis adire uolentibus non uacauerint! Audet quisquam
de alterius superbia queri, qui sibi ipse numquam uacat?
Ille tamen te, quisquis es, insolenti quidem uultu sed aliquando
respexit, ille aures suas ad tua uerba demisit, ille te
ad latus suum recepit: tu non inspicere te umquam, non audire
dignatus es. Non est itaque quod ista officia cuiquam imputes,
quoniam quidem, cum illa faceres, non esse cum alio uolebas,
sed tecum esse non poteras.
III
1
Omnia licet quae umquam ingenia fulserunt in hoc unum consentiant,
numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur:
praedia sua occupari a nullo patiuntur et, si exigua contentio
est de modo finium, ad lapides et arma discurrunt; in uitam
suam incedere alios sinunt, immo uero ipsi etiam possessores
eius futuros inducunt; nemo inuenitur qui pecuniam suam
diuidere uelit, uitam unusquisque quam multis distribuit!
Adstricti sunt in continendo patrimonio, simul ad iacturam
temporis uentum est, profusissimi in eo cujus unius honesta
auaritia est. 2 Libet itaque ex seniorum turba comprendere
aliquem: "Peruenisse te ad ultimum aetatis humanae uidemus,
centesimus tibi uel supra premitur annus: agedum, ad computationem
aetatem tuam reuoca. Duc quantum ex isto tempore creditor,
quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstulerit, quantum
lis uxoria, quantum seruorum coercitio, quantum officiosa
per urbem discursatio; adice morbos quos manu fecimus, adice
quod et sine usu iacuit: uidebis te pauciores annos habere
quam numeras. 3 Repete memoria tecum quando certus
consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaueras recesserit,
quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo uultus,
quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aeuo facti
operis sit, quam multi uitam tuam diripuerint te non sentiente
quid perderes, quantum uanus dolor, stulta laetitia, auida
cupiditas, blanda conuersatio abstulerit, quam exiguum tibi
de tuo relictum sit: intelleges te immaturum mori." 4
Quid ergo est in causa? Tamquam semper uicturi uiuitis,
numquam uobis fragilitas uestra succurrit, non obseruatis
quantum iam temporis transierit; uelut ex pleno et abundanti
perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui uel
homini uel rei donatur dies ultimus sit. Omnia tamquam mortales
timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis. 5
Audies plerosque dicentes: "A quinquagesimo anno in otium
secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet." Et
quem tandem longioris uitae praedem accipis ? Quis ista
sicut disponis ire patietur? Non pudet te reliquias uitae
tibi reseruare et id solum tempus bonae menti destinare
quod in nullam rem conferri possit? Quam serum est tunc
uiuere incipere cum desinendum est? Quae tam stulta mortalitatis
obliuio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre
sana consilia et inde uelle uitam inchoare quo pauci perduxerunt?
IV
1
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere uoces
uidebis quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis
praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto
liceat, descendere; nam ut nihil extra lacessat aut quatiat,
in se ipsa fortuna ruit. 2 Diuus Augustus, cui dii
plura quam ulli praestiterunt, non desiit quietem sibi precari
et uacationem a re publica petere; omnis eius sermo ad hoc
semper reuolutus est, ut speraret otium: hoc labores suos,
etiam si falso, dulci tamen oblectabat solacio, aliquando
se uicturum sibi. 3 In quadam ad senatum missa epistula,
cum requiem suam non uacuam fore dignitatis nec a priore
gloria discrepantem pollicitus esset, haec uerba inueni:
"Sed ista fieri speciosius quam promitti possunt. Me tamen
cupido temporis optatissimi mihi prouexit, ut quoniam rerum
laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid uoluptatis ex
uerborum dulcedine." 4 Tanta uisa est res otium,
ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret.
Qui omnia uidebat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque
fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat quo magnitudinem
suam exueret. 5 Expertus erat quantum illa bona per
omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum
sollicitudinum tegerent: cum ciuibus primum, deinde cum
collegis, nouissime cum affinibus coactus armis decernere
mari terraque sanguinem fudit. Per Macedoniam, Siciliam,
Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circuactus
Romana caede lassos exercitus ad externa bella conuertit.
Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci et imperio hostes
perdomat, dum [ut] ultra Rhenum et Euphraten et Danuuium
terminos mouet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi,
Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur. 6 Nondum
horum effugerat insidias: filia et tot nobiles iuuenes adulterio
uelut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant
Iullusque et iterum timenda cum Antonio mulier. Haec ulcera
cum ipsis membris absciderat: alia subnascebantur; uelut
graue multo sanguine corpus parte semper aliqua rumpebatur.
Itaque otium optabat, in hujus spe et cogitatione labores
eius residebant, hoc uotum erat eius qui uoti compotes facere
poterat.
V
1
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque
et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos,
dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet,
nouissime abductus, nec secundis rebus quietus nec aduersarum
patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa
sed sine fine laudatum detestatur! 2 Quam flebiles
uoces exprimit in quadam ad Atticum epistula iam uicto patre
Pompeio, adhuc filio in Hispania fracta arma refouente!
"Quid agam", inquit, "hic, quaeris? Moror in Tusculano meo
semiliber." Alia deinceps adicit, quibus et priorem aetatem
complorat et de praesenti queritur et de futura desperat.
3 Semiliberum se dixit Cicero: at me hercules numquam
sapiens in tam humile nomen procedet, numquam semiliber
erit, integrae semper libertatis et solidae, solutus et
sui iuris et altior ceteris. Quid enim supra eum potest
esse qui supra fortunam est?
VI
1
Liuius Drusus, uir acer et uehemens, cum leges nouas et
mala Gracchana mouisset stipatus ingenti totius Italiae
coetu, exitum rerum non peruidens, quas nec agere licebat
nec iam liberum erat semel incohatas relinquere, exsecratus
inquietam a primordiis uitam dicitur dixisse: uni sibi ne
puero quidem umquam ferias contigisse Ausus est enim et
pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare
et gratiam suam foro interponere tam efficaciter quidem,
ut quaedam iudicia constet ab illo rapta. 2 Quo non
erumperet tam immatura ambitio? Scires in malum ingens et
priuatum et publicum euasuram tam praecoquem audaciam. Sero
itaque querebatur nullas sibi ferias contigisse a puero
seditiosus et foro grauis. Disputatur an ipse sibi manus
attulerit; subito enim uulnere per inguen accepto collapsus
est, aliquo dubitante an mors eius uoluntaria esset, nullo
an tempestiua. 3 Superuacuum est commemorare plures
qui, cum aliis felicissimi uiderentur, ipsi in se uerum
testimonium dixerunt perosi omnem actum annorum suorum;
sed his querellis nec alios mutauerunt nec se ipsos: nam
cum uerba eruperunt, affectus ad consuetudinem relabuntur.
4 Vestra me hercules uita, licet supra mille annos
exeat, in artissimum contrahetur: ista uitia nullum non
saeculum deuorabunt; hoc uero spatium, quod quamuis natura
currit ratio dilatat, cito uos effugiat necesse est; non
enim apprenditis nec retinetis uel ocissimae omnium rei
moram facitis, sed abire ut rem superuacuam ac reparabilem
sinitis.
VII
1
In primis autem et illos numero qui nulli rei nisi uino
ac libidini uacant; nulli enim turpius occupati sunt. Ceteri,
etiam si uana gloriae imagine teneantur, speciose tamen
errant; licet auaros mihi, licet iracundos enumeres uel
odia exercentes iniusta uel bella, omnes isti uirilius peccant:
in uentrem ac libidinem proiectorum inhonesta tabes est.
2 Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent,
quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant,
quam diu colantur, quantum uadimonia sua atque aliena occupent,
quantum conuiuia, quae iam ipsa officia sunt: uidebis quemadmodum
illos respirare non sinant uel mala sua uel bona.
3 Denique inter omnes conuenit nullam rem bene exerceri
posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales
disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit
sed omnia uelut inculcata respuit. Nihil minus est hominis
occupati quam uiuere: nullius rei difficilior scientia est.
Professores aliarum artium uulgo multique sunt, quasdam
uero ex his pueri admodum ita percepisse uisi sunt, ut etiam
praecipere possent: uiuere tota uita discendum est et, quod
magis fortasse miraberis, tota uita discendum est mori.
4 Tot maximi uiri, relictis omnibus impedimentis,
cum diuitiis, officiis, uoluptatibus renuntiassent, hoc
unum in extremam usque aetatem egerunt ut uiuere scirent;
plures tamen ex his nondum se scire confessi uita abierunt,
nedum ut isti sciant. 5 Magni, mihi crede, et supra
humanos errores eminentis uiri est nihil ex suo tempore
delibari sinere, et ideo eius uita longissima est, quia,
quantumcumque patuit, totum ipsi uacauit. Nihil inde incultum
otiosumque iacuit; nihil sub alio fuit, neque enim quicquam
repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius
parcissimus. Itaque satis illi fuit: iis uero necesse est
defuisse ex quorum uita multum populus tulit. 6 Nec
est quod putes hinc illos aliquando non intellegere damnum
suum: plerosque certe audies ex iis quos magna felicitas
grauat inter clientium greges aut causarum actiones aut
ceteras honestas miserias exclamare interdum: "Viuere mihi
non licet". 7 Quidni non liceat? Omnes illi qui te
sibi aduocant tibi abducunt. Ille reus quot dies abstulit?
Quot ille candidatus? Quot illa anus efferendis heredibus
lassa? Quot ille ad irritandam auaritiam captantium simulatus
aeger? Quot ille potentior amicus, qui uos non in amicitiam
sed in apparatum habet? Dispunge, inquam, et recense uitae
tuae dies: uidebis paucos admodum et reiculos apud te resedisse.
8 Assecutus ille quos optauerat fasces cupit ponere
et subinde dicit: "Quando hic annus praeteribit?" Facit
ille ludos, quorum sortem sibi obtingere magno aestimauit:
"Quando", inquit, "istos effugiam?" Diripitur ille toto
foro patronus et magno concursu omnia ultra quam audiri
potest complet: "Quando", inquit, "res proferentur?" Praecipitat
quisque uitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium
taedio. 9 At ille qui nullum non tempus in usus suos
confert, qui omnes dies tamquam uitam ordinat, nec optat
crastinum nec timet. Quid enim est quod iam ulla hora nouac
uoluptatis possit afferre? Omnia nota, omnia ad satietatem
percepta sunt. De cetero fors fortuna ut uolet ordinet:
uita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil,
et adici sic quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi:
quod nec desiderat capit. 10 Non est itaque quod
quemquam propter canos aut rugas putes diu uixisse: non
ille diu uixit, sed diu fuit. Quid enim, si illum multum
putes nauigasse quem saeua tempestas a portu exceptum huc
et illuc tulit ac uicibus uentorum ex diuerso furentium
per eadem spatia in orbem egit? Non ille multum nauigauit,
sed multum iactatus est.
VIII
1
Mirari soleo cum uideo aliquos tempus petentes et eos qui
rogantur facillimos; illud uterque spectat propter quod
tempus petitum est, ipsum quidem neuter: quasi nihil petitur,
quasi nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur; fallit
autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos
non uenit ideoque uilissima aestimatur, immo paene nullum
eius pretium est. 2 Annua, congiaria homines carissime
accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam
suam locant: nemo aestimat tempus; utuntur illo laxius quasi
gratuito. At eosdem aegros uide, si mortis periculum propius
admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale
supplicium, omnia sua, ut uiuant, paratos impendere! Tanta
in illis discordia affectuum est! 3 Quodsi posset
quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi,
sic futurorum, quomodo illi qui paucos uiderent superesse
trepidarent, quomodo illis parcerent! Atqui facile est quamuis
exiguum dispensare quod certum est; id debet seruari diligentius
quod nescias quando deficiat. 4 Nec est tamen quod
putes illos ignorare quam cara res sit: dicere solent eis
quos ualdissime diligunt paratos se partem annorum suorum
dare: dant nec intellegunt: dant autem ita ut sine illorum
incremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum an detrahant nesciunt;
ideo tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis.
5 Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet.
Ibit qua coepit aetas nec cursum suum aut reuocabit aut
supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admonebit uelocitatis
suae: tacita labetur. Non illa se regis imperio, non fauore
popoli longius proferet: sicut missa est a primo die, curret,
nusquam deuertetur, nusquam remorabitur. Quid fiet? Tu occupatus
es, uita festinat; mors interim aderit, cui uelis nolis
uacandum est.
IX
1
Potestne quicquam stultius esse quam quorundam sensus, hominum
eorum dico qui prudentiam iactant? Operosius occupati sunt.
Vt melius possint uiuere, impendio uitae uitam instruunt.
Cogitationes suas in longum ordinant; maxima porro uitae
iactura dilatio est: illa primum quemque extrahit diem,
illa eripit praesentia dum ulteriora promittit. Maximum
uiuendi impedimentum est exspectatio, quae pendet ex crastino,
perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est disponis,
quod in tua, dimittis. Quo spectas? Quo te extendis? Omnia
quae uentura sunt in incerto iacent: protinus uine. 2
Clamat ecce maximus uates et uelut diuino horrore instinctus
salutare carmen canit: Optima quaeque dies miseris mortalibus
aeui Prima fugit. "Quid cunctaris?", inquit, "Quid cessas?
Nisi occupas, fugit." Et cum occupaueris, tamen fugiet:
itaque cum celeritate temporis utendi uelocitate certandum
est et uelut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum.
3 Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam
cogitationem quod non optimam quamque aetatem sed diem dicit.
Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi
et annos in longam seriem, utcumque auiditati tuae uisum
est, exporrigis? De die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente.
4 Num dubium est ergo quin prima quaeque optima dies
fugiat mortalibus miseris, id est occupatis? Quorum puerilis
adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque
perueniunt; nihil enim prouisum est: subito in illam necopinantes
inciderunt, accedere eam cotidie non sentiebant. 5
Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio
iter facientis decipit et peruenisse ante sciunt quam appropinquasse,
sic hoc iter uitae assiduum et citatissimum quod uigilantes
dormientesque eodem gradu facimus occupatis non apparet
nisi in fine.
X
1
Quod proposui si in partes uelim et argumenta diducere,
multa mihi occurrent per quae probem breuissimam esse occupatorum
uitam. Solebat dicere Fabianus, non ex his cathedrariis
philosophis, sed ex ueris et antiquis, "contra affectus
impetu, non subtilitate pugnandum, nec minutis uulneribus
sed incursu auertendam aciem". Non probabat cauillationes:
"enim contundi debere, non uellicari." Tamen, ut illis error
exprobretur suus, docendi non tantum deplorandi sunt. 2
In tria tempora uita diuiditur: quod fuit, quod est, quod
futurum est. Ex his quod agimus breue est, quod acturi sumus
dubium, quod egimus certum. Hoc est enim in quod fortuna
ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. 3
Hoc amittunt occupati; nec enim illis uacat praeterita respicere,
et si uacet iniucunda est paenitendae rei recordatio. Inuiti
itaque ad tempora male exacta animum reuocant nec audent
ea retemptare quorum uitia, etiam quae aliquo praesentis
uoluptatis lenocinio surripiebantur, retractando patescunt.
4 Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua,
quae numquam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
ille qui multa ambitiose concupiit superbe contempsit, impotenter
uicit insidiose decepit, auare rapuit prodige effudit, necesse
est memoriam suam timeat. Atqui haec est pars temporis nostri
sacra ac dedicata, omnis humanos casus supergressa, extra
regnum fortunae subducta, quam non inopia, non metus, non
morborum incursus exagitet; haec nec turbari nec eripi potest;
perpetua eius et intrepida possessio est. Singuli tantum
dies, et hi per momenta, praesentes sunt; at praeteriti
temporis omnes, cum iusseritis, aderunt, ad arbitrium tuum
inspici se ac detineri patientur, quod facere occupatis
non uacat. 5 Securae et quietae mentis est in omnes
uitae suae partes discurrere; occupatorum animi, uelut sub
iugo sint, flectere se ac respicere non possunt. Abit igitur
uita eorum in profundum; et ut nihil prodest, licet quantumlibet
ingeras, si non subest quod excipiat ac seruet, sic nihil
refert quantum temporis detur, si non est ubi subsidat:
per quassos foratosque animos transmittitur. 6 Praesens
tempus breuissimum est, adeo quidem ut quibusdam nullum
uideatur; in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur;
ante desinit esse quam uenit, nec magis moram patitur quam
mundus aut sidera, quorum irrequieta semper agitatio numquam
in eodem uestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens
pertinet tempus, quod tam breue est ut arripi non possit,
et id ipsum illis districtis in multa subducitur.
XI
1
Denique uis scire quam non diu uiuant? Vide quam cupiant
diu uiuere. Decrepiti senes paucorum annorum accessionem
uotis mendicant: minores natu se ipsos esse fingunt; mendacio
sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una
fata decipiant. Iam uero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis
admonuit, quemadmodum pauentes moriuntur, non tamquam exeant
de uita sed tamquam extrahantur. Stultos se fuisse ut non
uixerint clamitant et, si modo euaserint ex illa ualetudine,
in otio uicturos; tunc quam frustra parauerint quibus non
fruerentur, quam in cassum omnis ceciderit labor cogitant
2 At quibus uita procul ab omni negotio agitur, quidni
spatiosa sit? Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque
alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia
interit, nihil largitione detrahitur, nihil superuacuum
est: tota, ut ita dicam, in reditu est. Quantulacumque itaque
abunde sufficit, et ideo, quandoque ultimus dies uenerit,
non cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.
XII
1
Quaeris fortasse quos occupatos uocem? Non est quod me solos
putes dicere quos a basilica immissi demum canes eiciunt,
quos aut in sua ui es turba speciosius elidi aut in aliena
contemptius, quos officia domibus suis euocant ut alienis
foribus illidant, aut hasta praetoris infami lucro et quandoque
suppuraturo exercet. 2 Quorundam otium occupatum
est: in uilla aut in lecto suo, in media solitudine, quamuis
ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt: quorum non
otiosa uita dicenda est sed desidiosa occupatio. Illum tu
otiosum uocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia
subtilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis
lamellis consumit? qui in ceromate (nam, pro facinus! ne
Romanis quidem uitiis laboramus) spectator puerorum rixantium
sedet? qui iumentorum suorum greges in aetatum et colorum
paria diducit ? qui athletas nouissimos pascit? 3
Quid? Illos otiosos uocas quibus apud tonsorem multae horae
transmittuntur, dum decerpitur si quid proxima nocte succreuit,
dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta
coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem
compellitur? Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior
fuit, tamquam uirum tonderet! Quomodo excandescunt si quid
ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi
omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui non
malit rem publicam turbari quam comam suam? qui non sollicitior
sit de capitis sui decore quam de salute? qui non comptior
esse malit quam honestior? Hos tu otiosos uocas inter pectinem
speculumque occupatos? 4 Quid illi qui in componendis,
audiendis, discendis canticis operati sunt, dum uocem, cujus
rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit,
in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti
aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum,
cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur
tacita modulatio? Non habent isti otium, sed iners negotium.
5 Conuiuia me hercules horum non posuerim inter uacantia
tempora, cum uideam quam solliciti argentum ordinent, quam
diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi
sint quomodo aper a coco exeat, qua celeritate signo dato
glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur
aues in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli
ebriorum sputa detergeant: ex his elegantiae lautitiaeque
fama captatur et usque eo in omnes uitae secessus mala sua
illos sequuntur, ut nec bibant sine ambitione nec edant.
6 Ne illos quidem inter otiosos numeraueris qui sella
se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum,
quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando
lauari debeant, quando natare, quando cenare alius admonet:
[et] usque eo nimio delicati animi languore soluuntur, ut
per se scire non possint an esuriant. 7 Audio quendam
ex delicatis (si modo deliciae uocandae sunt uitam et consuetudinem
humanam dediscere), cum ex balneo inter manus elatus et
in sella positus esset, dixisse interrogando: "Iam sedeo?"
Hunc tu ignorantem an sedeat putas scire an uiuat, an uideat,
an otiosus sit? Non facile dixerim utrum magis miserear,
si hoc ignorauit an si ignorare se finxit. 8 Multarum
quidem rerum obliuionem sentiunt, sed multarum et imitantur;
quaedam uitia illos quasi felicitatis argumenta delectant;
nimis humilis et contempti hominis uidetur scire quid facias:
i nunc et mimos multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta.
Plura me hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium
uitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo processit,
ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam. Esse aliquem
qui usque eo deliciis interierit ut an sedeat alteri credat!
9 Non est ergo hic otiosus, aliud illi nomen imponas;
aeger est, immo mortuus est; ille otiosus est cui otii sui
et sensus est. Hic uero semiuiuus, cui ad intellegendos
corporis sui habitus indice opus est, quomodo potest hic
ullius temporis dominus esse?
XIII
1
Persequi singulos longum est quorum aut latrunculi aut pila
aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere uitam.
Non sunt otiosi quorum uoluptates multum negotii habent.
Nam de illis nemo dubitabit quin operose nihil agant, qui
litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos
quoque magna manus est. 2 Graecorum iste morbus fuit
quaerere quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta
esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem esset auctoris,
alia deinceps huius notae, quae siue contineas nihil tacitam
conscientiam iuuant, siue proferas non doctior uidearis
sed molestior. 3 Ecce Romanos quoque inuasit inane
studium superuacua discendi; his diebus audiui quendam referentem
quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset: primus
nauali proelio Duilius uicit, primus Curius Dentatus in
triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, etsi ad ueram
gloriam non tendunt, circa ciuilium tamen operum exempla
uersantur; non est profutura talis scientia, est tamen quae
nos speciosa rerum uanitate detineat. 4 Hoc quoque
quaerentibus remittamus quis Romanis primus persuaserit
nauem conscendere (Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum
appellatus quia plurium tabularum contextus caudex apud
antiquos uocatur unde publicae tabulae codices dicuntur
et naues nunc quoque ex antiqua consuetudine quae commeatus
per Tiberim subuehunt codicariae uocantur); 5 sane
et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Coruinus primus Messanam
uicit et primus ex familia Valeriorum, urbis captae in se
translato nomine, Messana appellatus est paulatimque uulgo
permutante litteras Messala dictus: 6 num et hoc
cuiquam curare permittes quod primus L. Sulla in circo leones
solutos dedit, cum alioquin alligati darentur, ad conficiendos
eos missis a rege Boccho iaculatoribus? Et hoc sane remittatur:
num et Pompeium primum in circo elephantorum duodeuiginti
pugnam edidisse commissis more proelii noxiis hominibus,
ad ullam rem bonam pertinet? Princeps ciuitatis et inter
antiquos principes (ut fama tradidit) bonitatis eximiae
memorabile putauit spectaculi genus nouo more perdere homines.
Depugnant? Parum est. Lancinantur? Parum est: ingenti mole
animalium exterantur! 7 Satius erat ista in obliuionem
ire, ne quis postea potens disceret inuideretque rei minime
humanae. O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna
felicitas! Ille se supra rerum naturam esse tunc credidit,
cum tot miserorum hominum cateruas sub alio caelo natis
beluis obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia
committeret, cum in conspectum populi Romani multum sanguinis
funderet mox plus ipsum fundere coacturus; at idem postea
Alexandrina perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum
se praebuit, tum demum intellecta inani iactatione cognominis
sui. 8 Sed, ut illo reuertar unde decessi et in eadem
materia ostendam superuacuam quorundam diligentiam, idem
narrabat Metellum, uictis in Sicilia Poenis triumphantem,
unum omnium Romanorum ante currum centum et uiginti captiuos
elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum protulisse
pomerium, quod numquam prouinciali sed Italico agro adquisito
proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis prodest
quam Auentinum montem extra pomerium esse, ut ille affirmabat,
propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset
aut quod Remo auspicante illo loco aues non addixissent,
alia deinceps innumerabilia quae aut farta sunt mendaciis
aut similia? 9 Nam ut concedas omnia eos fide bona
dicere, ut ad praestationem scribant, tamen cuius ista errores
minuent? cujus cupiditates prement? quem fortiorem; quem
iustiorem, quem liberaliorem facient? Dubitare se interim
Fabianus noster aiebat an satius esset nullis studiis admoueri
quam his implicari.
XIV
1
Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae uacant, soli uiuunt;
nec enim suam tantum aetatem bene tuentur: omne aeuum suo
adiciunt; quicquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum
est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum
conditores nobis nati sunt, nobis uitam praeparauerunt.
Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore
deducimur; nullo nobis saeculo interdictum est, in omnia
admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae imbecillitatis
angustias libet, multum per quod spatiemur temporis est.
2 Disputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade,
cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis uincere,
cum Cynicis excedere. Cum rerum natura in consortium omnis
aeui patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis
transitu in illa toto nos demus animo quae immensa, quae
aeterna sunt, quae cum melioribus communia? 3 Isti
qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant,
cum bene insanierint, cum omnium limina cotidie perambulauerint
nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diuersissimas
domos meritoriam salutationem circumtulerint, quotum quemque
ex tam immensa et uariis cupiditatibus districta urbe poterunt
uidere? 4 Quam multi erunt quorum illos aut somnus
aut luxuria aut inhumanitas summoueat! Quam multi qui illos,
cum diu torserint, simulata festinatione transcurrant! Quam
multi per refertum clientibus atrium prodire uitabunt et
per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius
sit decipere quam excludere! Quam multi hesterna crapula
semisomnes et graues illis miseris suum somnum rumpentibus
ut alienum exspectent, uix alleuatis labris insusurratum
miliens nomen oscitatione superbissima reddent! 5
Hos in ueris officiis morari putamus, licet dicant, qui
Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque
antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum
uolent habere quam familiarissimos. Nemo horum non uacabit,
nemo non uenientem ad se beatiorem, amantiorem sui dimittet,
nemo quemquam uacuis a se manibus abire patietur; nocte
conueniri, interdiu ab omnibus mortalibus possunt.
XV
1
Horum te mori nemo coget, omnes docebunt; horum nemo annos
tuos conterit, suos tibi contribuit; nullius ex his sermo
periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa
obseruatio. Feres ex illis quicquid uoles; per illos non
stabit quominus quantum plurimum cupieris haurias. 2
Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se
in horum clientelam contulit! Habebit cum quibus de minimis
maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat,
a quibus audiat uerum sine contumelia, laudetur sine adulatione,
ad quorum se similitudinem effingat. 3 Solemus dicere
non fuisse in nostra potestate quos sortiremur parentes,
forte nobis datos: bonis uero ad suum arbitrium nasci licet.
Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt: elige in quam adscisci
uelis; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona,
quae non erunt sordide nec maligne custodienda: maiora fient
quo illa [a] pluribus diuiseris. 4 Hi tibi dabunt
ad aeternitatem iter et te in illum locum ex quo nemo deicitur
subleuabunt. Haec una ratio est extendendae mortalitatis,
immo in immortalitatem uertendae. Honores, monumenta, quicquid
aut decretis ambitio iussit aut operibus exstruxit cito
subruitur, nihil non longa demolitur uetustas et mouet;
at iis quae consecrauit sapientia nocere non potest; nulla
abolebit aetas, nulla deminuet; sequens ac deinde semper
ulterior aliquid ad uenerationem conferet, quoniam quidem
in uicino uersatur inuidia, simplicius longe posita miramur.
5 Sapientis ergo multum patet uita; non idem illum
qui ceteros terminus cludit; solus generis humani legibus
soluitur; omnia illi saecula ut deo seruiunt. Transiit tempus
aliquod? hoc recordatione comprendit; instat? hoc utitur;
uenturum est? hoc praecipit. Longam illi uitam facit omnium
temporum in unum collatio.
XVI
1
Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est qui praeteritorum
obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum
ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri tam diu se
dum nihil agunt occupatos fuisse. 2 Nec est quod
hoc argumento probari putes longam illos agere uitam, quia
interdum mortem inuocant: uexat illos imprudentia incertis
affectibus et incurrentibus in ipsa quae metuunt; mortem
saepe ideo optant quia timent. 3 Illud quoque argumentum
non est quod putes diu uiuentium, quod saepe illis longus
uidetur dies, quod, dum ueniat condictum tempus cenae, tarde
ire horas queruntur; nam si quando illos deseruerunt occupationes,
in otio relicti aestuant nec quomodo id disponant ut extrahant
sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet
omne tempus graue est, tam me hercules quam cum dies muneris
gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi
uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios
dies uolunt. 4 Omnis illis speratae rei longa dilatio
est; at illud tempus quod amant breue est et praeceps breuiusque
multo, suo uitio; aliunde enim alio transfugiunt et consistere
in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies,
sed inuisi; at contra quam exiguae noctes uidentur, quas
in complexu scortorum aut uino exigunt! 5 Inde etiam
poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus
uisus est Juppiter uoluptate concubitus delenitus duplicasse
noctem; quid aliud est uitia nostra incendere quam auctores
illis inscribere deos et dare morbo exemplo diuinitatis
excusatam licentiam? Possunt istis non breuissimae uideri
noctes quas tam care mercantur? Diem noctis exspectatione
perdunt, noctem lucis metu.
XVII
1
Ipsae uoluptates eorum trepidae et uariis terroribus inquietae
sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio:
"Haec quam diu?" Ab hoc affectu reges suam fleuere potentiam,
nec illos magnitudo fortunae suae delectauit, sed uenturus
aliquando finis exterruit. 2 Cum per magna camporum
spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram
comprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit,
quod intra centum annos nemo ex tanta iuuentute superfuturus
esset; at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque
alios in mari alios in terra, alios proelio alios fuga,
et intra exiguum tempus consumpturus illos quibus centesimum
annum timebat. 3 Quid quod gaudia quoque eorum trepida
sunt? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua
oriuntur uanitate turbantur Qualia autem putas esse tempora
etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque quibus
se attollunt et super hominem efferunt parum sincera sint?
4 Maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae
minus bene quam optimae creditur; alia felicitate ad tuendam
felicitatem opus est et pro ipsis quae successere uotis
uota facienda sunt. Omne enim quod fortuito obuenit; instabile
est: quod altius surrexerit, opportunius est in occasum
Neminem porro casura delectant; miserrimam ergo necesse
est, non tantum breuissimam uitam esse eorum qui magno parant
labore quod maiore possideant. 5 Operose assequuntur
quae uolunt, anxii tenent quae assecuti sunt; nulla interim
numquam amplius redituri temporis ratio est: nouae occupationes
ueteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio.
Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri
nos honores torserunt? plus temporis alieni auferunt; candidati
laborare desiimus? suffragatores incipimus; accusandi deposuimus
molestiam? iudicandi nanciscimur; iudex desiit esse? quaesitor
est; alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit?
suis opibus distinetur. 6 Marium caliga dimisit?
consulatus exercet; Quintius dictaturam properat peruadere?
ab aratro reuocabitur. Ibit in Poenos nondum tantae maturus
rei Scipio; uictor Hannibalis uictor Antiochi, sui consulatus
decus fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, cum Ioue
reponeretur: ciuiles seruatorem agitabunt seditiones et
post fastiditos a iuuene diis aequos honores iam senem contumacis
exilii delectabit ambitio. Numquam derunt uel felices uel
miserae sollicitudinis causae; per occupationes uita trudetur;
otium numquam agetur, semper optabitur.
XVIII
1
Excerpe itaque te uulgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem
portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede. Cogita
quot fluctus subieris, quot tempestates partim priuatas
sustinueris, partim publicas in te conuerteris; satis iam
per laboriosa et inquieta documenta exhibita uirtus est;
experire quid in otio faciat. Maior pars aetatis, certe
melior rei publicae datast: aliquid temporis tui sume etiam
tibi. 2 Nec te ad segnem aut inertem quietem uoco,
non ut somno et caris turbae uoluptatibus quicquid est in
te indolis uiuidae mergas; non est istud adquiescere: inuenies
maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus
et securus agites. 3 Tu quidem orbis terrarum rationes
administras tam abstinenter quam alienas, tam diligenter
quam tuas, tam religiose quam publicas. In officio amorem
consequeris, in quo odium uitare difficile est; sed tamen,
mihi crede, satius est uitae suae rationem quam frumenti
publici nosse. 4 Istum animi uigorem rerum maximarum
capacissimum a ministerio honorifico quidem sed parum ad
beatam uitam apto reuoca, et cogita non id egisse te ab
aetate prima omni cultu studiorum liberalium ut tibi multa
milia frumenti bene committerentur; maius quiddam et altius
de te promiseras. Non derunt et frugalitatis exactae homines
et laboriosae operae; tanto aptiora [ex]portandis oneribus
tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem
quis umquam graui sarcina pressit? 5 Cogita praeterea
quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere: cum
uentre tibi humano negotium est; nec rationem patitur nec
aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus esuriens.
Modo modo intra paucos illos dies quibus C. Caesar periit
(si quis inferis sensus est) † hoc grauissime ferens quod
decedebat populo Romano superstite †, septem aut octo certe
dierum cibaria superesse! Dum ille pontes nauibus iungit
et uiribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis
quoque, alimentorum egestas; exitio paene ac fame constitit
et, quae famem sequitur, rerum omnium ruina furiosi et externi
et infeliciter superbi regis imitatio. 6 Quem tunc
animum habuerunt illi quibus erat mandata frumenti publici
cura, saxa, ferrum, ignes, Gaium excepturi? Summa dissimulatione
tantum inter uiscera latentis mali tegebant, cum ratione
scilicet: quaedam enim ignorantibus aegris curanda sunt,
causa multis moriendi fuit morbum suum nosse.
XIX
1
Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora! Simile
tu putas esse, utrum cures ut incorruptum et a fraude aduehentium
et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto
umore uitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque
respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus
quae materia sit dei, quae uoluptas, quae condicio, quae
forma; quis animum tuum casus exspectet; ubi nos a corporibus
dimissos natura componat; quid sit quod huius mundi grauissima
quaeque in medio sustineat, supra leuia suspendat, in summum
ignem ferat, sidera uicibus suis excitet; cetera deinceps
ingentibus plena miraculis? 2 Vis tu relicto solo
mente ad ista respicere! Nunc, dum calet sanguis, uigentibus
ad meliora eundum est. Exspectat te in hoc genere uitae
multum bonarum artium, amor uirtutum atque usus, cupiditatum
obliuio, uiuendi ac moriendi scientia, alta rerum quies.
XX
1
Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen
miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad
alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare
et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si uolent
scire quam breuis ipsorum uita sit, cogitent ex quota parte
sua sit. Cum uideris itaque praetextam saepe iam sumptam,
cum celebre in foro nomen, ne inuideris: ista uitae damno
parantur. Vt unus ab illis numeretur annus, omnis annos
suos conterent. Quosdam antequam in summum ambitionis eniterentur,
inter prima luctantis aetas reliquit; quosdam, cum in consummationem
dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subiit
cogitatio laborasse ipsos in titulum sepulcri; quorundam
ultima senectus, dum in nouas spes ut iuuenta disponitur,
inter conatus magnos et improbos inualida defecit.
2 Foedus ille quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus
grandem natu et imperitae coronae assensiones captantem
spiritus liquit; turpis ille qui uiuendo lassus citius quam
laborando inter ipsa officia collapsus est; turpis quem
accipiendis immorientem rationibus diu tractus risit heres.
3 Praeterire quod mihi occurrit exemplum non possum:
Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum
nonagesimum, cum uacationem procurationis ab C. Caesare
ultro accepisset, componi se in lecto et uelut exanimem
a circumstante familia plangi iussit. Lugebat domus otium
domini senis nec finiuit ante tristitiam quam labor illi
suus restitutus est. Adeone iuuat occupatum mori? 4
Idem plerisque animus est; diutius cupiditas illis laboris
quam facultas est; cum imbecillitate corporis pugnant, senectutem
ipsam nullo alio nomine grauem iudicant quam quod illos
seponit. Lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo
senatorem non citat: difficilius homines a se otium impetrant
quam a lege. 5 Interim dum rapiuntur et rapiunt,
dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo miseri sunt,
uita est sine fructu, sine uoluptate, sine ullo profectu
animi; nemo in conspicuo mortem habet, nemo non procul spes
intendit, quidam uero disponunt etiam illa quae ultra uitam
sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes
et ad rogum munera et ambitiosas exsequias. At me hercules
istorum funera, tamquam minimum uixerint, ad faces et cereos
ducenda sunt.