I
1
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate
conqueritur, quod in exiguum aeui gignimur, quod haec
tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant,
adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso uitae
apparatu uita destituat. Nec huic publico, ut opinantur,
malo turba tantum et imprudens uulgus ingemuit; clarorum
quoque uirorum hic affectus querellas euocauit. Inde illa
maximi medicorum exclamatio est: "uitam breuem esse, longam
artem". 2 Inde Aristotelis cum rerum natura exigentis,
minime conueniens sapienti uiro lis: "aetatis illam animalibus
tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula educerent,
homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum
stare." 3 Non exiguum temporis habemus, sed multum
perdidimus. Satis longa uita et in maximarum rerum consummationem
large data est, si tota bene collocaretur; sed ubi per
luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei impenditur,
ultima demum necessitate cogente, quam ire non intelleximus
transisse sentimus. 4 Ita est: non accipimus breuem
uitam sed fecimus, nec inopes eius sed prodigi sumus.
Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum peruenerunt,
momento dissipantur, at quamuis modicae, si bono custodi
traditae sunt, usu crescunt: ita aetas nostra bene disponenti
multum patet.
II
1
Quid de rerum natura querimur? Illa se benigne gessit:
uita, si uti scias, longa est. Alium insatiabilis tenet
auaritia; alium in superuacuis laboribus operosa sedulitas;
alius uino madet, alius inertia torpet; alium defetigat
ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi
praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe
lucri ducit; quosdam torquet cupido militiae numquam non
aut alienis periculis intentos aut suis anxios; sunt quos
ingratus superiorum cultus uoluntaria seruitute consumat;
2 multos aut affectatio alienae formae aut suae
cura detinuit; plerosque nihil certum sequentis uaga et
inconstans et sibi displicens leuitas per noua consilia
iactauit; quibusdam nihil quo cursum derigant placet,
sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod
apud maximum poetarum more oraculi dictum est uerum esse
non dubitem: "Exigua pars est uitae qua uiuimus." Ceterum
quidem omne spatium non uita sed tempus est. 3
Urgent et circumstant uitia undique nec resurgere aut
in dispectum ueri attollere oculos sinunt. Et immersos
et in cupiditatem infixos premunt, numquam illis recurrere
ad se licet. Si quando aliqua fortuito quies contigit,
uelut profundo mari, in quo post uentum quoque uolutatio
est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis
otium stat. 4 De istis me putas dicere, quorum
in confesso mala sunt? Aspice illos ad quorum felicitatem
concurritur: bonis suis effocantur. Quam multis diuitiae
graues sunt! Quam multorum eloquentia et cotidiana ostentandi
ingenii sollicitatio sanguinem educit! Quam multi continuis
uoluptatibus pallent! Quam multis nihil liberi relinquit
circumfusus clientium populus! Omnis denique istos ab
infimis usque ad summos pererra: hic aduocat, hic adest,
ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, nemo se
sibi uindicat, alius in alium consumitur. Interroga de
istis quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci uidebis
notis: ille illius cultor est, hic illius; suus nemo est.
5 Deinde dementissima quorundam indignatio est:
queruntur de superiorum fastidio, quod ipsis adire uolentibus
non uacauerint! Audet quisquam de alterius superbia queri,
qui sibi ipse numquam uacat? Ille tamen te, quisquis es,
insolenti quidem uultu sed aliquando respexit, ille aures
suas ad tua uerba demisit, ille te ad latus suum recepit:
tu non inspicere te umquam, non audire dignatus es. Non
est itaque quod ista officia cuiquam imputes, quoniam
quidem, cum illa faceres, non esse cum alio uolebas, sed
tecum esse non poteras.
III
1
Omnia licet quae umquam ingenia fulserunt in hoc unum
consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem
mirabuntur: praedia sua occupari a nullo patiuntur et,
si exigua contentio est de modo finium, ad lapides et
arma discurrunt; in uitam suam incedere alios sinunt,
immo uero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt;
nemo inuenitur qui pecuniam suam diuidere uelit, uitam
unusquisque quam multis distribuit! Adstricti sunt in
continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis uentum
est, profusissimi in eo cujus unius honesta auaritia est.
2 Libet itaque ex seniorum turba comprendere aliquem:
"Peruenisse te ad ultimum aetatis humanae uidemus, centesimus
tibi uel supra premitur annus: agedum, ad computationem
aetatem tuam reuoca. Duc quantum ex isto tempore creditor,
quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstulerit,
quantum lis uxoria, quantum seruorum coercitio, quantum
officiosa per urbem discursatio; adice morbos quos manu
fecimus, adice quod et sine usu iacuit: uidebis te pauciores
annos habere quam numeras. 3 Repete memoria tecum
quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut
destinaueras recesserit, quando tibi usus tui fuerit,
quando in statu suo uultus, quando animus intrepidus,
quid tibi in tam longo aeuo facti operis sit, quam multi
uitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes,
quantum uanus dolor, stulta laetitia, auida cupiditas,
blanda conuersatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo
relictum sit: intelleges te immaturum mori." 4
Quid ergo est in causa? Tamquam semper uicturi uiuitis,
numquam uobis fragilitas uestra succurrit, non obseruatis
quantum iam temporis transierit; uelut ex pleno et abundanti
perditis, cum interim fortasse ille ipse qui alicui uel
homini uel rei donatur dies ultimus sit. Omnia tamquam
mortales timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis.
5 Audies plerosque dicentes: "A quinquagesimo anno
in otium secedam, sexagesimus me annus ab officiis dimittet."
Et quem tandem longioris uitae praedem accipis ? Quis
ista sicut disponis ire patietur? Non pudet te reliquias
uitae tibi reseruare et id solum tempus bonae menti destinare
quod in nullam rem conferri possit? Quam serum est tunc
uiuere incipere cum desinendum est? Quae tam stulta mortalitatis
obliuio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre
sana consilia et inde uelle uitam inchoare quo pauci perduxerunt?
IV
1
Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere
uoces uidebis quibus otium optent, laudent, omnibus bonis
suis praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo,
si tuto liceat, descendere; nam ut nihil extra lacessat
aut quatiat, in se ipsa fortuna ruit. 2 Diuus Augustus,
cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desiit quietem
sibi precari et uacationem a re publica petere; omnis
eius sermo ad hoc semper reuolutus est, ut speraret otium:
hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen oblectabat
solacio, aliquando se uicturum sibi. 3 In quadam
ad senatum missa epistula, cum requiem suam non uacuam
fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus
esset, haec uerba inueni: "Sed ista fieri speciosius quam
promitti possunt. Me tamen cupido temporis optatissimi
mihi prouexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc,
praeciperem aliquid uoluptatis ex uerborum dulcedine."
4 Tanta uisa est res otium, ut illam, quia usu
non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia uidebat
ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam
dabat, illum diem laetissimus cogitabat quo magnitudinem
suam exueret. 5 Expertus erat quantum illa bona
per omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum
occultarum sollicitudinum tegerent: cum ciuibus primum,
deinde cum collegis, nouissime cum affinibus coactus armis
decernere mari terraque sanguinem fudit. Per Macedoniam,
Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras
bello circuactus Romana caede lassos exercitus ad externa
bella conuertit. Dum Alpes pacat immixtosque mediae paci
et imperio hostes perdomat, dum [ut] ultra Rhenum et Euphraten
et Danuuium terminos mouet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis,
Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur. 6
Nondum horum effugerat insidias: filia et tot nobiles
iuuenes adulterio uelut sacramento adacti iam infractam
aetatem territabant Iullusque et iterum timenda cum Antonio
mulier. Haec ulcera cum ipsis membris absciderat: alia
subnascebantur; uelut graue multo sanguine corpus parte
semper aliqua rumpebatur. Itaque otium optabat, in hujus
spe et cogitatione labores eius residebant, hoc uotum
erat eius qui uoti compotes facere poterat.
V
1
M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque
et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios
amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum
euntem tenet, nouissime abductus, nec secundis rebus quietus
nec aduersarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum
suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur!
2 Quam flebiles uoces exprimit in quadam ad Atticum
epistula iam uicto patre Pompeio, adhuc filio in Hispania
fracta arma refouente! "Quid agam", inquit, "hic, quaeris?
Moror in Tusculano meo semiliber." Alia deinceps adicit,
quibus et priorem aetatem complorat et de praesenti queritur
et de futura desperat. 3 Semiliberum se dixit Cicero:
at me hercules numquam sapiens in tam humile nomen procedet,
numquam semiliber erit, integrae semper libertatis et
solidae, solutus et sui iuris et altior ceteris. Quid
enim supra eum potest esse qui supra fortunam est?
VI
1
Liuius Drusus, uir acer et uehemens, cum leges nouas et
mala Gracchana mouisset stipatus ingenti totius Italiae
coetu, exitum rerum non peruidens, quas nec agere licebat
nec iam liberum erat semel incohatas relinquere, exsecratus
inquietam a primordiis uitam dicitur dixisse: uni sibi
ne puero quidem umquam ferias contigisse Ausus est enim
et pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare
et gratiam suam foro interponere tam efficaciter quidem,
ut quaedam iudicia constet ab illo rapta. 2 Quo
non erumperet tam immatura ambitio? Scires in malum ingens
et priuatum et publicum euasuram tam praecoquem audaciam.
Sero itaque querebatur nullas sibi ferias contigisse a
puero seditiosus et foro grauis. Disputatur an ipse sibi
manus attulerit; subito enim uulnere per inguen accepto
collapsus est, aliquo dubitante an mors eius uoluntaria
esset, nullo an tempestiua. 3 Superuacuum est commemorare
plures qui, cum aliis felicissimi uiderentur, ipsi in
se uerum testimonium dixerunt perosi omnem actum annorum
suorum; sed his querellis nec alios mutauerunt nec se
ipsos: nam cum uerba eruperunt, affectus ad consuetudinem
relabuntur. 4 Vestra me hercules uita, licet supra
mille annos exeat, in artissimum contrahetur: ista uitia
nullum non saeculum deuorabunt; hoc uero spatium, quod
quamuis natura currit ratio dilatat, cito uos effugiat
necesse est; non enim apprenditis nec retinetis uel ocissimae
omnium rei moram facitis, sed abire ut rem superuacuam
ac reparabilem sinitis.
VII
1
In primis autem et illos numero qui nulli rei nisi uino
ac libidini uacant; nulli enim turpius occupati sunt.
Ceteri, etiam si uana gloriae imagine teneantur, speciose
tamen errant; licet auaros mihi, licet iracundos enumeres
uel odia exercentes iniusta uel bella, omnes isti uirilius
peccant: in uentrem ac libidinem proiectorum inhonesta
tabes est. 2 Omnia istorum tempora excute, aspice
quam diu computent, quam diu insidientur, quam diu timeant,
quam diu colant, quam diu colantur, quantum uadimonia
sua atque aliena occupent, quantum conuiuia, quae iam
ipsa officia sunt: uidebis quemadmodum illos respirare
non sinant uel mala sua uel bona.
3 Denique inter omnes conuenit nullam rem bene exerceri
posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales
disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit
sed omnia uelut inculcata respuit. Nihil minus est hominis
occupati quam uiuere: nullius rei difficilior scientia
est. Professores aliarum artium uulgo multique sunt, quasdam
uero ex his pueri admodum ita percepisse uisi sunt, ut
etiam praecipere possent: uiuere tota uita discendum est
et, quod magis fortasse miraberis, tota uita discendum
est mori. 4 Tot maximi uiri, relictis omnibus impedimentis,
cum diuitiis, officiis, uoluptatibus renuntiassent, hoc
unum in extremam usque aetatem egerunt ut uiuere scirent;
plures tamen ex his nondum se scire confessi uita abierunt,
nedum ut isti sciant. 5 Magni, mihi crede, et supra
humanos errores eminentis uiri est nihil ex suo tempore
delibari sinere, et ideo eius uita longissima est, quia,
quantumcumque patuit, totum ipsi uacauit. Nihil inde incultum
otiosumque iacuit; nihil sub alio fuit, neque enim quicquam
repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos
eius parcissimus. Itaque satis illi fuit: iis uero necesse
est defuisse ex quorum uita multum populus tulit. 6
Nec est quod putes hinc illos aliquando non intellegere
damnum suum: plerosque certe audies ex iis quos magna
felicitas grauat inter clientium greges aut causarum actiones
aut ceteras honestas miserias exclamare interdum: "Viuere
mihi non licet". 7 Quidni non liceat? Omnes illi
qui te sibi aduocant tibi abducunt. Ille reus quot dies
abstulit? Quot ille candidatus? Quot illa anus efferendis
heredibus lassa? Quot ille ad irritandam auaritiam captantium
simulatus aeger? Quot ille potentior amicus, qui uos non
in amicitiam sed in apparatum habet? Dispunge, inquam,
et recense uitae tuae dies: uidebis paucos admodum et
reiculos apud te resedisse. 8 Assecutus ille quos
optauerat fasces cupit ponere et subinde dicit: "Quando
hic annus praeteribit?" Facit ille ludos, quorum sortem
sibi obtingere magno aestimauit: "Quando", inquit, "istos
effugiam?" Diripitur ille toto foro patronus et magno
concursu omnia ultra quam audiri potest complet: "Quando",
inquit, "res proferentur?" Praecipitat quisque uitam suam
et futuri desiderio laborat, praesentium taedio. 9
At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui
omnes dies tamquam uitam ordinat, nec optat crastinum
nec timet. Quid enim est quod iam ulla hora nouac uoluptatis
possit afferre? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta
sunt. De cetero fors fortuna ut uolet ordinet: uita iam
in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici
sic quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi: quod
nec desiderat capit. 10 Non est itaque quod quemquam
propter canos aut rugas putes diu uixisse: non ille diu
uixit, sed diu fuit. Quid enim, si illum multum putes
nauigasse quem saeua tempestas a portu exceptum huc et
illuc tulit ac uicibus uentorum ex diuerso furentium per
eadem spatia in orbem egit? Non ille multum nauigauit,
sed multum iactatus est.
VIII
1
Mirari soleo cum uideo aliquos tempus petentes et eos
qui rogantur facillimos; illud uterque spectat propter
quod tempus petitum est, ipsum quidem neuter: quasi nihil
petitur, quasi nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur;
fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub
oculos non uenit ideoque uilissima aestimatur, immo paene
nullum eius pretium est. 2 Annua, congiaria homines
carissime accipiunt et illis aut laborem aut operam aut
diligentiam suam locant: nemo aestimat tempus; utuntur
illo laxius quasi gratuito. At eosdem aegros uide, si
mortis periculum propius admotum est, medicorum genua
tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua,
ut uiuant, paratos impendere! Tanta in illis discordia
affectuum est! 3 Quodsi posset quemadmodum praeteritorum
annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo
illi qui paucos uiderent superesse trepidarent, quomodo
illis parcerent! Atqui facile est quamuis exiguum dispensare
quod certum est; id debet seruari diligentius quod nescias
quando deficiat. 4 Nec est tamen quod putes illos
ignorare quam cara res sit: dicere solent eis quos ualdissime
diligunt paratos se partem annorum suorum dare: dant nec
intellegunt: dant autem ita ut sine illorum incremento
sibi detrahant. Sed hoc ipsum an detrahant nesciunt; ideo
tolerabilis est illis iactura detrimenti latentis. 5
Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit
qua coepit aetas nec cursum suum aut reuocabit aut supprimet;
nihil tumultuabitur, nihil admonebit uelocitatis suae:
tacita labetur. Non illa se regis imperio, non fauore
popoli longius proferet: sicut missa est a primo die,
curret, nusquam deuertetur, nusquam remorabitur. Quid
fiet? Tu occupatus es, uita festinat; mors interim aderit,
cui uelis nolis uacandum est.
IX
1
Potestne quicquam stultius esse quam quorundam sensus,
hominum eorum dico qui prudentiam iactant? Operosius occupati
sunt. Vt melius possint uiuere, impendio uitae uitam instruunt.
Cogitationes suas in longum ordinant; maxima porro uitae
iactura dilatio est: illa primum quemque extrahit diem,
illa eripit praesentia dum ulteriora promittit. Maximum
uiuendi impedimentum est exspectatio, quae pendet ex crastino,
perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est disponis,
quod in tua, dimittis. Quo spectas? Quo te extendis? Omnia
quae uentura sunt in incerto iacent: protinus uine.
2 Clamat ecce maximus uates et uelut diuino horrore
instinctus salutare carmen canit: Optima quaeque dies
miseris mortalibus aeui Prima fugit. "Quid cunctaris?",
inquit, "Quid cessas? Nisi occupas, fugit." Et cum occupaueris,
tamen fugiet: itaque cum celeritate temporis utendi uelocitate
certandum est et uelut ex torrenti rapido nec semper ituro
cito hauriendum. 3 Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam
infinitam cogitationem quod non optimam quamque aetatem
sed diem dicit. Quid securus et in tanta temporum fuga
lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque
auiditati tuae uisum est, exporrigis? De die tecum loquitur
et de hoc ipso fugiente. 4 Num dubium est ergo
quin prima quaeque optima dies fugiat mortalibus miseris,
id est occupatis? Quorum puerilis adhuc animos senectus
opprimit, ad quam imparati inermesque perueniunt; nihil
enim prouisum est: subito in illam necopinantes inciderunt,
accedere eam cotidie non sentiebant. 5 Quemadmodum
aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter
facientis decipit et peruenisse ante sciunt quam appropinquasse,
sic hoc iter uitae assiduum et citatissimum quod uigilantes
dormientesque eodem gradu facimus occupatis non apparet
nisi in fine.
X
1
Quod proposui si in partes uelim et argumenta diducere,
multa mihi occurrent per quae probem breuissimam esse
occupatorum uitam. Solebat dicere Fabianus, non ex his
cathedrariis philosophis, sed ex ueris et antiquis, "contra
affectus impetu, non subtilitate pugnandum, nec minutis
uulneribus sed incursu auertendam aciem". Non probabat
cauillationes: "enim contundi debere, non uellicari."
Tamen, ut illis error exprobretur suus, docendi non tantum
deplorandi sunt. 2 In tria tempora uita diuiditur:
quod fuit, quod est, quod futurum est. Ex his quod agimus
breue est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum.
Hoc est enim in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius
arbitrium reduci potest. 3 Hoc amittunt occupati;
nec enim illis uacat praeterita respicere, et si uacet
iniucunda est paenitendae rei recordatio. Inuiti itaque
ad tempora male exacta animum reuocant nec audent ea retemptare
quorum uitia, etiam quae aliquo praesentis uoluptatis
lenocinio surripiebantur, retractando patescunt. 4
Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae
numquam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
ille qui multa ambitiose concupiit superbe contempsit,
impotenter uicit insidiose decepit, auare rapuit prodige
effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui haec
est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis humanos
casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, quam
non inopia, non metus, non morborum incursus exagitet;
haec nec turbari nec eripi potest; perpetua eius et intrepida
possessio est. Singuli tantum dies, et hi per momenta,
praesentes sunt; at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis,
aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur,
quod facere occupatis non uacat. 5 Securae et quietae
mentis est in omnes uitae suae partes discurrere; occupatorum
animi, uelut sub iugo sint, flectere se ac respicere non
possunt. Abit igitur uita eorum in profundum; et ut nihil
prodest, licet quantumlibet ingeras, si non subest quod
excipiat ac seruet, sic nihil refert quantum temporis
detur, si non est ubi subsidat: per quassos foratosque
animos transmittitur. 6 Praesens tempus breuissimum
est, adeo quidem ut quibusdam nullum uideatur; in cursu
enim semper est, fluit et praecipitatur; ante desinit
esse quam uenit, nec magis moram patitur quam mundus aut
sidera, quorum irrequieta semper agitatio numquam in eodem
uestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet
tempus, quod tam breue est ut arripi non possit, et id
ipsum illis districtis in multa subducitur.
XI
1
Denique uis scire quam non diu uiuant? Vide quam cupiant
diu uiuere. Decrepiti senes paucorum annorum accessionem
uotis mendicant: minores natu se ipsos esse fingunt; mendacio
sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una
fata decipiant. Iam uero cum illos aliqua imbecillitas
mortalitatis admonuit, quemadmodum pauentes moriuntur,
non tamquam exeant de uita sed tamquam extrahantur. Stultos
se fuisse ut non uixerint clamitant et, si modo euaserint
ex illa ualetudine, in otio uicturos; tunc quam frustra
parauerint quibus non fruerentur, quam in cassum omnis
ceciderit labor cogitant 2 At quibus uita procul
ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit? Nihil ex
illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil
inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil
largitione detrahitur, nihil superuacuum est: tota, ut
ita dicam, in reditu est. Quantulacumque itaque abunde
sufficit, et ideo, quandoque ultimus dies uenerit, non
cunctabitur sapiens ire ad mortem certo gradu.
XII
1
Quaeris fortasse quos occupatos uocem? Non est quod me
solos putes dicere quos a basilica immissi demum canes
eiciunt, quos aut in sua ui es turba speciosius elidi
aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis euocant
ut alienis foribus illidant, aut hasta praetoris infami
lucro et quandoque suppuraturo exercet. 2 Quorundam
otium occupatum est: in uilla aut in lecto suo, in media
solitudine, quamuis ab omnibus recesserint, sibi ipsi
molesti sunt: quorum non otiosa uita dicenda est sed desidiosa
occupatio. Illum tu otiosum uocas qui Corinthia, paucorum
furore pretiosa, anxia subtilitate concinnat et maiorem
dierum partem in aeruginosis lamellis consumit? qui in
ceromate (nam, pro facinus! ne Romanis quidem uitiis laboramus)
spectator puerorum rixantium sedet? qui iumentorum suorum
greges in aetatum et colorum paria diducit ? qui athletas
nouissimos pascit? 3 Quid? Illos otiosos uocas
quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum
decerpitur si quid proxima nocte succreuit, dum de singulis
capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur
aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur?
Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit,
tamquam uirum tonderet! Quomodo excandescunt si quid ex
iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi
omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui
non malit rem publicam turbari quam comam suam? qui non
sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute?
qui non comptior esse malit quam honestior? Hos tu otiosos
uocas inter pectinem speculumque occupatos? 4 Quid
illi qui in componendis, audiendis, discendis canticis
operati sunt, dum uocem, cujus rectum cursum natura et
optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis
inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se
carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias,
etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio?
Non habent isti otium, sed iners negotium. 5 Conuiuia
me hercules horum non posuerim inter uacantia tempora,
cum uideam quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter
exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint
quomodo aper a coco exeat, qua celeritate signo dato glabri
ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aues
in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli
ebriorum sputa detergeant: ex his elegantiae lautitiaeque
fama captatur et usque eo in omnes uitae secessus mala
sua illos sequuntur, ut nec bibant sine ambitione nec
edant. 6 Ne illos quidem inter otiosos numeraueris
qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum
suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt,
quos quando lauari debeant, quando natare, quando cenare
alius admonet: [et] usque eo nimio delicati animi languore
soluuntur, ut per se scire non possint an esuriant. 7
Audio quendam ex delicatis (si modo deliciae uocandae
sunt uitam et consuetudinem humanam dediscere), cum ex
balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse
interrogando: "Iam sedeo?" Hunc tu ignorantem an sedeat
putas scire an uiuat, an uideat, an otiosus sit? Non facile
dixerim utrum magis miserear, si hoc ignorauit an si ignorare
se finxit. 8 Multarum quidem rerum obliuionem sentiunt,
sed multarum et imitantur; quaedam uitia illos quasi felicitatis
argumenta delectant; nimis humilis et contempti hominis
uidetur scire quid facias: i nunc et mimos multa mentiri
ad exprobrandam luxuriam puta. Plura me hercules praetereunt
quam fingunt et tanta incredibilium uitiorum copia ingenioso
in hoc unum saeculo processit, ut iam mimorum arguere
possimus neglegentiam. Esse aliquem qui usque eo deliciis
interierit ut an sedeat alteri credat! 9 Non est
ergo hic otiosus, aliud illi nomen imponas; aeger est,
immo mortuus est; ille otiosus est cui otii sui et sensus
est. Hic uero semiuiuus, cui ad intellegendos corporis
sui habitus indice opus est, quomodo potest hic ullius
temporis dominus esse?
XIII
1
Persequi singulos longum est quorum aut latrunculi aut
pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere
uitam. Non sunt otiosi quorum uoluptates multum negotii
habent. Nam de illis nemo dubitabit quin operose nihil
agant, qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae
iam apud Romanos quoque magna manus est. 2 Graecorum
iste morbus fuit quaerere quem numerum Ulixes remigum
habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea
an eiusdem esset auctoris, alia deinceps huius notae,
quae siue contineas nihil tacitam conscientiam iuuant,
siue proferas non doctior uidearis sed molestior. 3
Ecce Romanos quoque inuasit inane studium superuacua discendi;
his diebus audiui quendam referentem quae primus quisque
ex Romanis ducibus fecisset: primus nauali proelio Duilius
uicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos.
Etiamnunc ista, etsi ad ueram gloriam non tendunt, circa
ciuilium tamen operum exempla uersantur; non est profutura
talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum uanitate
detineat. 4 Hoc quoque quaerentibus remittamus
quis Romanis primus persuaserit nauem conscendere (Claudius
is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus quia plurium tabularum
contextus caudex apud antiquos uocatur unde publicae tabulae
codices dicuntur et naues nunc quoque ex antiqua consuetudine
quae commeatus per Tiberim subuehunt codicariae uocantur);
5 sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Coruinus
primus Messanam uicit et primus ex familia Valeriorum,
urbis captae in se translato nomine, Messana appellatus
est paulatimque uulgo permutante litteras Messala dictus:
6 num et hoc cuiquam curare permittes quod primus
L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin alligati
darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho iaculatoribus?
Et hoc sane remittatur: num et Pompeium primum in circo
elephantorum duodeuiginti pugnam edidisse commissis more
proelii noxiis hominibus, ad ullam rem bonam pertinet?
Princeps ciuitatis et inter antiquos principes (ut fama
tradidit) bonitatis eximiae memorabile putauit spectaculi
genus nouo more perdere homines. Depugnant? Parum est.
Lancinantur? Parum est: ingenti mole animalium exterantur!
7 Satius erat ista in obliuionem ire, ne quis postea
potens disceret inuideretque rei minime humanae. O quantum
caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas! Ille
se supra rerum naturam esse tunc credidit, cum tot miserorum
hominum cateruas sub alio caelo natis beluis obiceret,
cum bellum inter tam disparia animalia committeret, cum
in conspectum populi Romani multum sanguinis funderet
mox plus ipsum fundere coacturus; at idem postea Alexandrina
perfidia deceptus ultimo mancipio transfodiendum se praebuit,
tum demum intellecta inani iactatione cognominis sui.
8 Sed, ut illo reuertar unde decessi et in eadem
materia ostendam superuacuam quorundam diligentiam, idem
narrabat Metellum, uictis in Sicilia Poenis triumphantem,
unum omnium Romanorum ante currum centum et uiginti captiuos
elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum protulisse
pomerium, quod numquam prouinciali sed Italico agro adquisito
proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis prodest
quam Auentinum montem extra pomerium esse, ut ille affirmabat,
propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset
aut quod Remo auspicante illo loco aues non addixissent,
alia deinceps innumerabilia quae aut farta sunt mendaciis
aut similia? 9 Nam ut concedas omnia eos fide bona
dicere, ut ad praestationem scribant, tamen cuius ista
errores minuent? cujus cupiditates prement? quem fortiorem;
quem iustiorem, quem liberaliorem facient? Dubitare se
interim Fabianus noster aiebat an satius esset nullis
studiis admoueri quam his implicari.
XIV
1
Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae uacant, soli uiuunt;
nec enim suam tantum aetatem bene tuentur: omne aeuum
suo adiciunt; quicquid annorum ante illos actum est, illis
adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi
sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis uitam
praeparauerunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem
erutas alieno labore deducimur; nullo nobis saeculo interdictum
est, in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi
humanae imbecillitatis angustias libet, multum per quod
spatiemur temporis est. 2 Disputare cum Socrate
licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis
naturam cum Stoicis uincere, cum Cynicis excedere. Cum
rerum natura in consortium omnis aeui patiatur incedere,
quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa
toto nos demus animo quae immensa, quae aeterna sunt,
quae cum melioribus communia? 3 Isti qui per officia
discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint,
cum omnium limina cotidie perambulauerint nec ullas apertas
fores praeterierint, cum per diuersissimas domos meritoriam
salutationem circumtulerint, quotum quemque ex tam immensa
et uariis cupiditatibus districta urbe poterunt uidere?
4 Quam multi erunt quorum illos aut somnus aut
luxuria aut inhumanitas summoueat! Quam multi qui illos,
cum diu torserint, simulata festinatione transcurrant!
Quam multi per refertum clientibus atrium prodire uitabunt
et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius
sit decipere quam excludere! Quam multi hesterna crapula
semisomnes et graues illis miseris suum somnum rumpentibus
ut alienum exspectent, uix alleuatis labris insusurratum
miliens nomen oscitatione superbissima reddent! 5
Hos in ueris officiis morari putamus, licet dicant, qui
Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque
antistites bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum
uolent habere quam familiarissimos. Nemo horum non uacabit,
nemo non uenientem ad se beatiorem, amantiorem sui dimittet,
nemo quemquam uacuis a se manibus abire patietur; nocte
conueniri, interdiu ab omnibus mortalibus possunt.
XV
1
Horum te mori nemo coget, omnes docebunt; horum nemo annos
tuos conterit, suos tibi contribuit; nullius ex his sermo
periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius
sumptuosa obseruatio. Feres ex illis quicquid uoles; per
illos non stabit quominus quantum plurimum cupieris haurias.
2 Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet,
qui se in horum clientelam contulit! Habebit cum quibus
de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie
consulat, a quibus audiat uerum sine contumelia, laudetur
sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat.
3 Solemus dicere non fuisse in nostra potestate
quos sortiremur parentes, forte nobis datos: bonis uero
ad suum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum
familiae sunt: elige in quam adscisci uelis; non in nomen
tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide
nec maligne custodienda: maiora fient quo illa [a] pluribus
diuiseris. 4 Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter
et te in illum locum ex quo nemo deicitur subleuabunt.
Haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in immortalitatem
uertendae. Honores, monumenta, quicquid aut decretis ambitio
iussit aut operibus exstruxit cito subruitur, nihil non
longa demolitur uetustas et mouet; at iis quae consecrauit
sapientia nocere non potest; nulla abolebit aetas, nulla
deminuet; sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad
uenerationem conferet, quoniam quidem in uicino uersatur
inuidia, simplicius longe posita miramur. 5 Sapientis
ergo multum patet uita; non idem illum qui ceteros terminus
cludit; solus generis humani legibus soluitur; omnia illi
saecula ut deo seruiunt. Transiit tempus aliquod? hoc
recordatione comprendit; instat? hoc utitur; uenturum
est? hoc praecipit. Longam illi uitam facit omnium temporum
in unum collatio.
XVI
1
Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est qui praeteritorum
obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent:
cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri tam diu
se dum nihil agunt occupatos fuisse. 2 Nec est
quod hoc argumento probari putes longam illos agere uitam,
quia interdum mortem inuocant: uexat illos imprudentia
incertis affectibus et incurrentibus in ipsa quae metuunt;
mortem saepe ideo optant quia timent. 3 Illud quoque
argumentum non est quod putes diu uiuentium, quod saepe
illis longus uidetur dies, quod, dum ueniat condictum
tempus cenae, tarde ire horas queruntur; nam si quando
illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant
nec quomodo id disponant ut extrahant sciunt. Itaque ad
occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus
graue est, tam me hercules quam cum dies muneris gladiatorii
edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi
uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios
dies uolunt. 4 Omnis illis speratae rei longa dilatio
est; at illud tempus quod amant breue est et praeceps
breuiusque multo, suo uitio; aliunde enim alio transfugiunt
et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt
illis longi dies, sed inuisi; at contra quam exiguae noctes
uidentur, quas in complexu scortorum aut uino exigunt!
5 Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores
alentium, quibus uisus est Juppiter uoluptate concubitus
delenitus duplicasse noctem; quid aliud est uitia nostra
incendere quam auctores illis inscribere deos et dare
morbo exemplo diuinitatis excusatam licentiam? Possunt
istis non breuissimae uideri noctes quas tam care mercantur?
Diem noctis exspectatione perdunt, noctem lucis metu.
XVII
1
Ipsae uoluptates eorum trepidae et uariis terroribus inquietae
sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio:
"Haec quam diu?" Ab hoc affectu reges suam fleuere potentiam,
nec illos magnitudo fortunae suae delectauit, sed uenturus
aliquando finis exterruit. 2 Cum per magna camporum
spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram
comprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit,
quod intra centum annos nemo ex tanta iuuentute superfuturus
esset; at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque
alios in mari alios in terra, alios proelio alios fuga,
et intra exiguum tempus consumpturus illos quibus centesimum
annum timebat. 3 Quid quod gaudia quoque eorum
trepida sunt? Non enim solidis causis innituntur, sed
eadem qua oriuntur uanitate turbantur Qualia autem putas
esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec
quoque quibus se attollunt et super hominem efferunt parum
sincera sint? 4 Maxima quaeque bona sollicita sunt
nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur; alia
felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis
quae successere uotis uota facienda sunt. Omne enim quod
fortuito obuenit; instabile est: quod altius surrexerit,
opportunius est in occasum Neminem porro casura delectant;
miserrimam ergo necesse est, non tantum breuissimam uitam
esse eorum qui magno parant labore quod maiore possideant.
5 Operose assequuntur quae uolunt, anxii tenent
quae assecuti sunt; nulla interim numquam amplius redituri
temporis ratio est: nouae occupationes ueteribus substituuntur,
spes spem excitat, ambitionem ambitio. Miseriarum non
finis quaeritur, sed materia mutatur. Nostri nos honores
torserunt? plus temporis alieni auferunt; candidati laborare
desiimus? suffragatores incipimus; accusandi deposuimus
molestiam? iudicandi nanciscimur; iudex desiit esse? quaesitor
est; alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit?
suis opibus distinetur. 6 Marium caliga dimisit?
consulatus exercet; Quintius dictaturam properat peruadere?
ab aratro reuocabitur. Ibit in Poenos nondum tantae maturus
rei Scipio; uictor Hannibalis uictor Antiochi, sui consulatus
decus fraterni sponsor, ni per ipsum mora esset, cum Ioue
reponeretur: ciuiles seruatorem agitabunt seditiones et
post fastiditos a iuuene diis aequos honores iam senem
contumacis exilii delectabit ambitio. Numquam derunt uel
felices uel miserae sollicitudinis causae; per occupationes
uita trudetur; otium numquam agetur, semper optabitur.
XVIII
1
Excerpe itaque te uulgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem
portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede.
Cogita quot fluctus subieris, quot tempestates partim
priuatas sustinueris, partim publicas in te conuerteris;
satis iam per laboriosa et inquieta documenta exhibita
uirtus est; experire quid in otio faciat. Maior pars aetatis,
certe melior rei publicae datast: aliquid temporis tui
sume etiam tibi. 2 Nec te ad segnem aut inertem
quietem uoco, non ut somno et caris turbae uoluptatibus
quicquid est in te indolis uiuidae mergas; non est istud
adquiescere: inuenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis
operibus, quae repositus et securus agites. 3 Tu
quidem orbis terrarum rationes administras tam abstinenter
quam alienas, tam diligenter quam tuas, tam religiose
quam publicas. In officio amorem consequeris, in quo odium
uitare difficile est; sed tamen, mihi crede, satius est
uitae suae rationem quam frumenti publici nosse. 4
Istum animi uigorem rerum maximarum capacissimum a ministerio
honorifico quidem sed parum ad beatam uitam apto reuoca,
et cogita non id egisse te ab aetate prima omni cultu
studiorum liberalium ut tibi multa milia frumenti bene
committerentur; maius quiddam et altius de te promiseras.
Non derunt et frugalitatis exactae homines et laboriosae
operae; tanto aptiora [ex]portandis oneribus tarda iumenta
sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem
quis umquam graui sarcina pressit? 5 Cogita praeterea
quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere:
cum uentre tibi humano negotium est; nec rationem patitur
nec aequitate mitigatur nec ulla prece flectitur populus
esuriens. Modo modo intra paucos illos dies quibus C.
Caesar periit (si quis inferis sensus est) † hoc grauissime
ferens quod decedebat populo Romano superstite †, septem
aut octo certe dierum cibaria superesse! Dum ille pontes
nauibus iungit et uiribus imperi ludit, aderat ultimum
malorum obsessis quoque, alimentorum egestas; exitio paene
ac fame constitit et, quae famem sequitur, rerum omnium
ruina furiosi et externi et infeliciter superbi regis
imitatio. 6 Quem tunc animum habuerunt illi quibus
erat mandata frumenti publici cura, saxa, ferrum, ignes,
Gaium excepturi? Summa dissimulatione tantum inter uiscera
latentis mali tegebant, cum ratione scilicet: quaedam
enim ignorantibus aegris curanda sunt, causa multis moriendi
fuit morbum suum nosse.
XIX
1
Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora! Simile
tu putas esse, utrum cures ut incorruptum et a fraude
aduehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in
horrea, ne concepto umore uitietur et concalescat, ut
ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et
sublimia accedas sciturus quae materia sit dei, quae uoluptas,
quae condicio, quae forma; quis animum tuum casus exspectet;
ubi nos a corporibus dimissos natura componat; quid sit
quod huius mundi grauissima quaeque in medio sustineat,
supra leuia suspendat, in summum ignem ferat, sidera uicibus
suis excitet; cetera deinceps ingentibus plena miraculis?
2 Vis tu relicto solo mente ad ista respicere!
Nunc, dum calet sanguis, uigentibus ad meliora eundum
est. Exspectat te in hoc genere uitae multum bonarum artium,
amor uirtutum atque usus, cupiditatum obliuio, uiuendi
ac moriendi scientia, alta rerum quies.
XX
1
Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen
miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus,
ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum,
amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. Hi si
uolent scire quam breuis ipsorum uita sit, cogitent ex
quota parte sua sit. Cum uideris itaque praetextam saepe
iam sumptam, cum celebre in foro nomen, ne inuideris:
ista uitae damno parantur. Vt unus ab illis numeretur
annus, omnis annos suos conterent. Quosdam antequam in
summum ambitionis eniterentur, inter prima luctantis aetas
reliquit; quosdam, cum in consummationem dignitatis per
mille indignitates erepsissent, misera subiit cogitatio
laborasse ipsos in titulum sepulcri; quorundam ultima
senectus, dum in nouas spes ut iuuenta disponitur, inter
conatus magnos et improbos inualida defecit.
2 Foedus ille quem in iudicio pro ignotissimis
litigatoribus grandem natu et imperitae coronae assensiones
captantem spiritus liquit; turpis ille qui uiuendo lassus
citius quam laborando inter ipsa officia collapsus est;
turpis quem accipiendis immorientem rationibus diu tractus
risit heres.
3 Praeterire quod mihi occurrit exemplum non possum:
Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum
nonagesimum, cum uacationem procurationis ab C. Caesare
ultro accepisset, componi se in lecto et uelut exanimem
a circumstante familia plangi iussit. Lugebat domus otium
domini senis nec finiuit ante tristitiam quam labor illi
suus restitutus est. Adeone iuuat occupatum mori? 4
Idem plerisque animus est; diutius cupiditas illis laboris
quam facultas est; cum imbecillitate corporis pugnant,
senectutem ipsam nullo alio nomine grauem iudicant quam
quod illos seponit. Lex a quinquagesimo anno militem non
legit, a sexagesimo senatorem non citat: difficilius homines
a se otium impetrant quam a lege. 5 Interim dum
rapiuntur et rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit,
dum mutuo miseri sunt, uita est sine fructu, sine uoluptate,
sine ullo profectu animi; nemo in conspicuo mortem habet,
nemo non procul spes intendit, quidam uero disponunt etiam
illa quae ultra uitam sunt, magnas moles sepulcrorum et
operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas
exsequias. At me hercules istorum funera, tamquam minimum
uixerint, ad faces et cereos ducenda sunt.